/p. 206/ nescio cui Ambrosiano innixi testimonio. An
Divus Augustinus[2] libros Aristotelis unquam
perlegerit, Cardanus negat, non ego. Augustinus
vult Magos Pharaonis immutasse virgas
in serpentes vi Daemonum. At idem fatetur nihil
operari Daemones, nisi applicando activa
passivis; ergo agentia sunt naturalia, quae virgas
in serpentes convertere possunt. At longe
difficilius est ex virgis serpentes efficere,
quam ex pisce homines, magis enim – inquit
Pomponatius – inter se distant materiae, sed factum
est primum naturaliter per Divum Augustinum,
ergo et alterum naturaliter potest
fieri. An vero ad sidereos influxus monstra
haec referemus cum Ptolemaeo,[3] qui ita scribit:
«Si in humanis signis luminaria deprehensa sunt, reliquis
sic habentibus, humana sunt quoque quae generantur
monstra». Alex. – His tuis rationibus magnam
facis studijs nostris accessionem. I. C. –
Sed tu, quaeso, mi Alexander quid de his arbitraris?
Alex. – Forsitan humanum cadaver piscis
devoravit, quapropter ex illius substantia congenitum
semen quid sibi simile generavit,
hominem scilicet aut quasi hominem. I. C. –
Fabella haec est, mihi ignoscas. Cibus enim
in aliti substantiam convertitur, quare in
piscino semine piscis substantia est, non humani
cadaveris, hoc enim in illius substantiam
iam transmutatum erat. Sane, si ita esset, perdices
et capones ego gignerem, quippe his saepissime
vescor. Alex. – Dicam igitur ex humano
semine, dulci affricatu in mare proiecto a